- THEORI
- THEORIdicti olim, qui ab Atheniensibus ad Delphicum Oraculum mitti quotannis sunt soliti, quasi Videntes. Alias Δηλιαςαὶ, a festo Delia, quô id fiebat. Hi, cum eo ibant, dicebantur ἀναβαίνειν cum revertebantur, καταβαίνειν. Caput eorum Α᾿ρχιθεωρὸς appellatus est: navis quâ vehebantur, θεωρὶς, item Δηλιὰς dicta, erat navis illa, in qua virgines Minotauro offerendas, incolumes Theseus olim reduxerat: praeter quam quatuor aliae naves sacrae erant, videl. 20. Paralos, Antigonis, Ptolemais et Ammonis. Quae ad celebrationem festi et sacrificia peragenda una mittebantur, πομπεῖα nuncupata sunt. Eo igitur cum perventum, post sacra peracta, Virgines peculiari choreae genere, γέρανον dictô, quô Labyrinthi varios flexus et in se redeuntes gyros repraesentabant, circum altare, defungebantur: neque, quamdiu celebritas durabat, reum neci dare mos erat, unde et Socrates eo usque servatus est, ἕως ἂν ἡ θεωρία ἐκ Δήλου ἐπανέλθη, Xenophon. Redeuntes tandem domum Theoros, cives in occursum egressi, festivis acclamationibus passisque portis excipiebant. Unde ille apud Euripidem in Hippol. queritur:Οὐ γάρ τις μ᾿ ὡς θεωρὸν ἀξιοῖ δόμος,Πύλας ἀνοίξας εὐφρόνως προσεννέπειν.Vide Franc. Rossaeum, Archaeol. Attic. l. 7. c. 2. de Templo Delphico, de Theoris, et Oraculi cesatione. Erant autem illi coronati, neque nisi re, ad quam missi fuerant, peractâ, coronam ponebant, in aede alicuius Dei consecrandam. Sed et θεωρὶς, navis illorum, coronari consuevit. Plut. de Fato, Ε᾿ τυχε γὰρ τῇ προτεραίᾳ τῆς δίκης ἡ τρύμνα ἐςεμμένη τȏυ πλοίου, ὃ εἰς Δῆλον Α᾿θηναῖοι πέμπουσιν. Eratque hoc theoriae principium, cum Apollinis Sacerdos τῆς Θεωρίδος puppim coronaret. Quem in rem vide pluscula, supra voce Paralus, nec non apud Car. Paschal. Coron. l. 4. capp. 18. et 19. et de velo huius navis aliquid supra, voce Isthmia. Apud recentiores Graecos sic vocantur, qui sacra vasa custodiunt eorumque conditoria, et ad Altare Sacerdoti ministrant, Meursius Glossar. ex Ioannis Episcopi Citti Resp. ad Cabasilam. Voci origo ἀπὸ τῆς τῶ θείων ὤρης, a sacrorum cura, Suicerus Thes. Eccl. in Θεωρός
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.